# Opuscula varia 271

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, CAPVT XVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/271
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/271

horarum: vlterius verò aliud clima est quod vno die superat longissimam diem praecedentis climatis: vlterius verò aliud clima est quod longissimam diem septimana aut septimanis superat: Postremum verò clima sub polo quod mense mensibusque sex longissimam diem superat. Quia verò 8. climata omnibus notissima esse debent, ideò ea recensebimus particulatim. Primum ergo clima vocatur Dia Meroës ab vrbe, & Insula Aethiopica per quam transit, id est, Meroë, est in medio huius climatis. Sub hoc etiam est Nilus in zona torrida, mare rubrum, Arabia, Aethiopia vtraque India finerunt regio. Meroë hoc habet quod illic leones sint maximi, sed in maximis aestibus: inde à magnis culicibus expelluntur. 2. Clima est Didsyrones quae ciuitas AEgypti. Aegyptus autem sola balsami ferax est. Nec enim balsamum, quod ex nouo orbe ad nos affertur cum Aegyptiaco balsamo conferri potest. Est autem Syrene puteus duplici quasi miraculo admirabilis, & hodie adhuc extat. scil. quod puteus vnà cum Nilo crescente crescat, itaut inde certissimò sciri possit, quale quantum.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
