# Opuscula varia 272

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, CAPVT XVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/272
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/272

que sit futurum Nili incrementum: nam ex incremento Nili, annonae futura est aut abundantia, aut caritas. Deinde quod insolstitio aestiuo nulla penitùs sit vmbra huius putei licet altissimi, quia immediatè est sub Tropico; ideóque in Meridie Sol in solstitio perpendiculariter radios iacit in profundissimum; ideoque nulla est vmbra. Sed & hoc Nilus & Aegyptus admirabile habent, quòd Nilo inundante pestilentia fugetur. Quod maxima monstra nutriat, & plerumque amphibia, id est, quae partim in terra, partim in aqua viuant. Et quod ordinariè mulieres Aegyptiae tros vnà pariant. Et Aristoteles refert apud Strabonem visam esse mulierem quae 7. vnà pepererit: & quod contra leges Medicorum octimestris partus illic sit vitalis. 3. Clima est Dia-Alexandria quę vrbs est Africae, & hoc admirandum, quod sit in paludibus tota tamen habeat auram saluberrimam propter ascensum fluuii secum aquas lacustres anhelantis. Hic etiam est quaedam pars maris Mediterranei, quod vnum fuit aliquando cum rubro mari, si Etatostheni credimus: Nam plerique arbitrantur mare Mediterraneum terras perrupisse & fecisse fretum Gaditanum; ideóque Isthmum siue spatium 30.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
