Latin
CAPVT XVI
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 273
Unproofread scanNot analysed yet
leucarum quòd inter mare rubrum &mare Mediterraneum est, fuisse exsiccatum, 4. Clima est per Rhodum insulam. Hoc admirabile fuit quod è mari emerserit insula: &quo die capta fuit à Turcis Rhodus, totâ Europâ auditum fuerit tonitru subterraneum. Non longè, mare Mediterraneum profundissimum est, quod Possidonius. apud Strab. tradidit esse altitud. mille vlnarum. In eodem mari medio loco inter Cretam &Cyrene flammae emicuerunt per dies quatuor, ita ut arderet mare &paulatim velut ê massis composita quaedam insula 12. stadiorum fuit: &huc primi omnium Rhodii accesserunt, &ibi Templum Neptuno Asphalio statuerunt. 5. Clima est per Romam hoc vnoquae admirabilis fuit, quę cum potentissima fuit quinquagies centena millia hominum habuerit vt ex admirandis Lipsii constat. Id hinc apparet quam parui sint Parisii, &Constantinopolis. Illi enim regnante HenricoIII. Valesio tantum habuerunt hamillia hominum: Constantinopolis septingenta hominum millia, vt apud eundem est. Sed hodie Moscouiae ciuitas Princeps MoskeuaMosxerua quadraginta vnum &quinginta aedificiorum millia complectitur si post caeteros Legato Imperatorio Alberto, &Geographorum praestantissimo Cluuerio credimus. M.