# Opuscula varia 280

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, CAPVT XVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/280
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/280

Sic in mari Indico à mense Iunio ad Octobrem ventus Orientalis certissimò flat. Sic in nostris Regionibus sunt venti Et esiae siue Annuales, qui durantibus caniculis praesertim à Septentrione singulis annis flant. Et causa huius est quod cum maximi sint aestus ob quadruplicem causam, primò propter propinquitatem dolis. 2. propter signum Leonis quod est igneum, vt supra docui. 3. propter caniculas quae sunt stellę calidae. a. propter moram Solis in nostris regionibus: ideò fundit niues in montibus Septentrionalibus praesertim Hyperboreis, & inde venti flant frigidi resoluti ex niuibus in quibus plurimum est & aquae & aëris & terrestris exhalationis: tales sunt venti stati qui in Lusitania flant ex America ex quibus Christophorus Columbus cetissimum argumentum sumpsit adhuc esse alium mundum, vnde tales venti spirent.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
