# Opuscula varia 284-2

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, CAPVT XVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/284-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/284-2

Venti cum Sole oriuntur qui vel in contrarios vel in maxime collaterales mutantur. Item venti qui cum Sole oriuntur Meridie inualescunt & vespere desinunt: sicut qui oriuntur Sole Occidente, media nocte inualescunt & sub Ortum desinunt. Venti autem potius vehementiores sunt ab vtroque polo quàm ab Oriente aut Occidente, quia Solis via consumit vapores ab Oriente in Occidentem, aut cum relinquit & quasi reiicits in pluuias mutat: sed ab vtroque polo multos excie λν.ρ * iat vapores quos tamen consumere non potest.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
