Latin
CAPVT XVIII
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 285
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XVIII. De locis maritimis, palustribus, aliisque, &quid in Homine efficiant. Osmographus &varietatem locoCrum describit, &quid haec diuersitas praesertim Homini conducat. Mare omne calidum est. Hinc loca Meridionalia mari exposita adusta sunt &arenosa: &vina in talibus locis quae crescunt, calidissima &siccissima sunt; ideóque potiùs exsiccant quàm sedant sitim; qualia sut vina inInsulis Cypro, Chio &c. Loca exposita mari in climatibus temperatis sunt calida &humida, &calor non omne potest aut concoquere, aut dissipare humidum; ideò talibus in locis frequens est putrefactio, pestis frequens exhalatio, fulgura, fulmina &c. Loca autem mari exposita in frigidis locis habent aërem hominibus sanum: tamen crassior est aër, licet non sit pestifer. Homines maritimis in locis, &praesertim insulis, magis sunt peruicaces, crudeles, superbi &videntur vna cum suo Oceano attollere mentis fluctus. Montes humiles non multum naturam loci variant.