# Opuscula varia 285

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, CAPVT XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/285
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/285

CAPVT XVIII. De locis maritimis, palustribus, aliisque, & quid in Homine efficiant. Osmographus & varietatem locoCrum describit, & quid haec diuersitas praesertim Homini conducat. Mare omne calidum est. Hinc loca Meridionalia mari exposita adusta sunt & arenosa: & vina in talibus locis quae crescunt, calidissima & siccissima sunt; ideóque potiùs exsiccant quàm sedant sitim; qualia sut vina inInsulis Cypro, Chio &c. Loca exposita mari in climatibus temperatis sunt calida & humida, & calor non omne potest aut concoquere, aut dissipare humidum; ideò talibus in locis frequens est putrefactio, pestis frequens exhalatio, fulgura, fulmina &c. Loca autem mari exposita in frigidis locis habent aërem hominibus sanum: tamen crassior est aër, licet non sit pestifer. Homines maritimis in locis, & praesertim insulis, magis sunt peruicaces, crudeles, superbi & videntur vna cum suo Oceano attollere mentis fluctus. Montes humiles non multum naturam loci variant.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
