# Opuscula varia 286

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, CAPVT XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/286
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/286

Si verò sint altiores semper sunt nimbosi, si verò sint loca habitata ad istos montes, ita ut mons spectet Septentrionem, locus verò habitatus spectet Meridiem, locus est calidus propter solem Meridianum: Ibidem sunt vina generosa: Quòd si montes sint altiores illic vina non crescunt: sed ex niuibus loca fiunt frigida aut humectata, vnde & pecoribus apta: si montes spectent ad Meridiem, & locus sit ad Aquilonem frigidus, talis est Et satis accommodus habitationi, nisi aliunde impediatur: Si montes sint ad Orientem, & locus spectet Occidentem, erit locus frigidus & humidus, non aptus habitationi. Si verò montes sint ad Occidentem, & locus habitabilis spectet Orientem, saluberrimus est. Si verò locus sit inter montes exresolutione niuis frigidus erit, & hinc spirabunt venti. Loz cus verò habitatus in profunda valle propter, exhalationes terrestres corpus inflat, malique & liuidi coloris homines efficit. Et aër nec puru est nec siccus nec sanus, quia non potest perflari: locus autem altus mediocriter non ex montibus constans, saluberrimus est nihilque qualitatis extraneae contrahit. Iam verò qui nascuntur in locis lapidosis, planis, frigidis & siccis, fortissimi sunt, ossei & quasi saxei, proceri, bellicosi, scilicet proportionati sunt suis locis. Hi verò qui in montibus altis habitant frequenter habent corpora praesertim verò colla & guttura strumosa nodosa, propter aquam quae talem in ipsis generat naturam phlegmaticam.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
