# Opuscula varia 287

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, CAPVT XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/287
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/287

Pessima enim omnium est aqua aut nimbosa, aut ex glacie, vt Hippocrates docuit. Et certè licet videre Sabaudos Valesianos, collo & gutture strumosos. Et hic notandum est, horum habitatio est ad Occidentem; illic potiùs fenestrae ad Orientem efficiendae sunt, quia Sol Occidens ab eis recedit subitò, nec aërem exhalationibus purgat: pręterea venti nocturni illic spirant, quia Sol occidens impuritatem aëris & nebularum propellit ad Horizontem Hemisphaerii; quod relinquit: Qui verò habitant loca spectantia meridiem, habent aërem turbulentum, calidum & humidum, & pestilentem: Et hi potiùs vestitu vtuntur ampliore, ne ventus ad medullas penetret.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
