# Opuscula varia 288

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, CAPVT XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/288
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/288

E contra verò obstruende sunt fenestrae ex parte meridiei. Qui verò habent loca spectantia Aquilonem, sunt homines duri, apti ad generationem. Et illi minimè à medicinis facilè laxantur, & difficiles habent feminae partus; & è contrario res aestimanda est de illis qui Meridiem spectant. Omnes autem isti montium incolae propter frequentiores ventos sunt peruicaces; sicut & illi qui in planis habitant, & ventis sunt expositi. Quod Cosmographi notârunt de hominibus, idem notant simile in plantis & animalibus. Nam vrsi & lepores pro varietate locorum praesertim frigidorum sunt albicoloris: Cum in aliis locis alterius sint coloris. Vbi etiam notandum, si in climate ealido frigus magnum fiat, & inde ibique aliquid nascatur frigidius erit quam si in loco frigido nasceretur: & idem dicendum est de locis frigidis ratione contraria. Hinc notandum est, quare animalia in locis calidissimis magis vescuntur cornura labiis promissis laxo naso. Extrema enim illorum propter caliditatem contorquentur.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
