# Opuscula varia 291

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, COSMOGRAPHIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/291
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/291

Sed credibile est aquam esse in centro, cum Deus fundaue; rit terram super aquas. Nec obiectio valet. Ergo aqua erit grauior quam terra. Nam etiam sunt multae aquae aliae in visceribus terrae, nec tamen sequitur eam terram quae supereminet esse leuiorem ipsa terrâ. Ideóque nemo scire potest quantum sit aquae respectu terrae. Quaeritur an altius sit mare an terra: Nam si mare altius est, quare non exundat in terram: si verò non est altius, quomodo fontes ex mari in altissimos montes influunt, atque inde effluunt? Regula enim est aqua non altius ascendit suo loco natali. Respondeo esse aequalis altitudinis in dliquibus locis terram & aquame alicubi T ii

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
