# Opuscula varia 292

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, COS MOGRAPHIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/292
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/292

COS MOGRAPHIAE mare esse depressius, vt respectu montium: Alicubi mare esse medium: Nam mare rubrum altius est quàm Isthmus: Isthmus autem altior est quam Mediterraneum, alicubi vero mare altius quàm terra est, itaut in Hollandia debeat aggeribus coërceri ne vniuersam inundet, vt quondam ferme vmuersam Zelandiam inundauit. Fontes autem plurimi ex mari in altissimos furgunt montes: vel propter aestum & fluctus per occultos terrae meatus impellentes: vel propter fluuios & torrentes qui immani vi in mare praecipitantur; & sic mare impellunt per occultos terrae ductus. Tandem licet terra sit altior, tamen quia bibula est & sicca, ideò attrahit humorem: sicut si quis panem intingat in aquam aqua ascendit. * Hinc etiam fit vt aliquando mare de loco suo decedat, quod praeter caetera notandum est in Gallia. Otim enim vniuersus ille tractus à Lucione, Zucon, ad Rupellam 15. circiter leucarum communium mari tectus fuit. Iam vero hîc culta regio est.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
