# Opuscula varia 293

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, COS MOGRAPHIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/293
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/293

Hinc verò etiam in Occidentali parte Insulae Hispaniolę mons est altissimus multis cauus specubus, in quibus tanto aquarum fragore praecipitantur fluuii: vt ad quinque milliaria exaudiantur, ait, Scalig. sicut priùs exemplum asseruit Papyrius Massonus in fluuiis Galliae. Hinc etiam sequitur nulla propriè dicta flumina posse diminui, id est, ea aqua fluminum quae à mari suppeditatur fluminibus nunquam exhauritur: sed ea solummodo quae niuium aut imbrium accessione fit; illa aliquando deficit, vt & in Sequana videmus. Qui verò de ficiunt. torrentes, illi nihil habent amari. Hinc frequentissimi in Aethiopia torrentes à pluuiis solis generantur: nde ex eorum montibus Aethiopum nullum flumen in mare rubrum se exonerat, sed à terra absorbentur omnes. Hinc notandum etiam. est in Gallia anno 1539. puteos multos, & flumina multa exaruisse. Propter mare autem hoc maximè admirabi è fermê nulli notatum, notandum est propter Gallos. Clodiò Pharamundi filius, cum iuxta mare in aestu dieicum vxore sederet, bestia marina tauro similis vxorem ad lauandum pergentem appetiit, statimque concipiens filium pe4iii perit qui à mari & miraculosa facie Meroueus, id est, maris piscis dictus est.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
