# Opuscula varia 295-2

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, COS MOGRAPHIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/295-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/295-2

in duas ęquales partes Galliam diuidit, metuendus ob mobiles arenae monticulos. Bibara tingendae aptissimus est purpurae. T nii Sorgia ex altissimis montibus scaturit magnitudine corporis humani. Vidula in campis Catalonicis torrens effectus occisis Hunnorum centum 90. millibus à Francis, corpora occisorum trahebat. Lertius vigesies quater siccatur & refluit. Arax, Rhodanum retrofluere cogit: tanto impetu in eum fertur. Lacus Geneuensis, aliàs Lemanus in Galliis est, & nomen dedit Germanis: inde enim Alemani vocantur. Lacus in monte apud Aruernos est; nullo fundo in quem nihil influit, si tamen aliquid iniicias, tonitrua exaudiuntur, & fulgura videntur.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
