Latin
COSMOGRAPHIAE
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 298
Unproofread scanNot analysed yet
COSMOGRAPHIAE stupor oppidanos cepit &fastidium ex illuuie, &tandem lues seu pestis ex foetore putrefactarum ranarum, vt est in exercitationibus Scaligeri. Terrestres cancros pauci sunt qui nouerunt, sunt tamen in saxis Lanarum agri Vasatensis ad pagum qui Cohors dicitur, procul &à mari &à Garumna, vt est in iisdem exercitationibus eiusdem Scaligeri. Mare autem Oceanum licet fermè vbique senis horis ad litora moueatur, &senis remoueatur horis: Garumnae tamen fauces, septenis horis ingreditur, quinque verò egreditur, vt idem refert. Huius rei causam nemo adhuc expresse dare potuit. Ad Garumnae ostium censentur Ausonio esse praestantissima totius orbis ostrea. In Insula Sena fuere quondam virgines Gallae, ideò Senae dictae propter sanitatem quae &futurorum praesciae fuerunt, &desperatos morbos sanare potuerunt. Allata fuit Francisco I. Regi Gallorum concha cum auicula intus fermè Parfecta, alarum fastigiis, pedibus, rostro &c. haerentibus &affixis ad extremitates ostrei. Hoc mirum in Galliis ideò videtur fuisse quod ostreum in auiculam fuerit conuersum refert Cęsar Scaliger.