# Opuscula varia 3-2

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, DRVIDARVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/3-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/3-2

Diuinationem per sortes, per auium garritum, & volatum, adhibu erunt: nobis, quia plurima vana sunt, nondum constat, qua ratione, vana à veris separari possunt. Exemplum tamen Deiotari Gallorum in Asia regis referendum, qui cum exitinere rediisset, aquilae admonitus volatu conclaue, illud in quo erat mansurus si non perrexisset, proximâ nocte corruit: & certè non esse va na omninò auguria aut diuinationem ex animalibus, constat ex ciconiis domum ruituram deserentibus, constat ex apeculis vibem obruendam montibus quòd desetuerint ante paucos annos in Rhetia Gallorum foederata, &c. Diuitiacus Haeduorum Princeps, Druida fuit, sicut & Cyndonax, apud Burgundos, & inepto argumento creditur nomen Graecum. Ea, euan, terminatio in ax, in plurimis antiquorum Gallorum nominibus est. Mechanica. Olossi sunt moles statuarum inSstarturrium. Inter orbis miracula Colossus Apollinis Rhodii numeratur, 70. pedum altus, cuius pollicem vix aliquis potuisset complecti. Sed nihil colossus iste comparatus colesso quem Gallus aruernus fecit 10. annis, altum 400. pedes, immani precio: Itaque subductione facta ad colossum Rhodii, sex homines simul non potuissent complecti pollicem. Statuas praeterea vimineas ingentis altitudinis fecerunt: non vt adorarent; sed vt hostibus implerent: id est captiuis, & vt accenderent, quibus accensis, homines inclusi, fumo perirent. Miscellanea. * Nitium annorum, & mensium sexta dies Lunaefuit, propterea quòd credibile sit, non ignaros fuisse Gallos, - κ. τ π ττ ν

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
