# Opuscula varia 3-3

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, COSMOGRAPHIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/3-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/3-3

Aristoteles Europeus fuit qui Christi Domini fuit Praecursor in naturalibus quemadmodum D. Ioannes Baptista Pręcursor in supernaturalibus. Ioannes Doms Scotus fuit lima vniuersae veritatis. Calculator excessit modum ingenii humani. Okam omnium ingenia subuertit & inuictas subtilitates induxit. Et vt verbo dicam Europei fuerunt auctores & instauratores omnium artium & scientiarum. Quod autem Europa potissimum sit sedes Martiorum hominum, ex hac historia quae est apud Priscum historicum, lornandem, Abbatem vspergensem, & Lambertum Schafuaburgensem constabit. Legitimo inquiunt de gladio Martis in gestis Getarum seuGothorum quembellandi praesidem & armorum primum repertorem constat: eum gladium post mul ta tempora pastor terrâ leuiter absconsum deprehendit, ex sanguine bouis cuius pedem dum in gramine pasceretur vulnerarat, isque eum Attilae Regi detulit. Vnde illi praedictum fuit ab omnibus, quod gladius hic ad interitum orbis terrarum & perniciem gentium fatalis esset. Quod verum fuisse miraculum multarum, nobilissimarum in Galliis ciuitatum etiam hodie testantur excidia, adeò vt gladius iste vocatus fuerit vindex irae Dei, siue flagellum Dei.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
