# Opuscula varia 300

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, COSMOGRAPHIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/300
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/300

in quatuor prędictas, & in regionem Polarem, & in regionem Antipolarem incognitam. Antiqui totum orbem cognitum Chlamydis instar esse dixerunt. Hoc capite de Europ a Cosmographicè dicendum: Geographia enim particula riora tantum recenset. Europa finitur marioceano, freto Herculeo, mari Mediterraneo vsque ad Męoticam paludem. Hinc ab Ostiis Tanais vsque ad fontem Tanais, & hinc rectà ad Septentrionem ducta linea finem statuunt: Sed Cluuerius omnium rectissimè ab ostiis Tanais vsque ad flexum, vbi propè Volgam Tanais curuatur, & hinc vsque ad Obium flumen terminum statuit Europae. Longitudo Europae est 2. millia fermè leucarum; Latitudo autem mille fermè ducentarum leucarum. Et licet sit pars minima orbis, tamen multitudine hominum nec Asiae, nec Africę &c. cedit.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
