Latin
CAPVT XXI
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 308
Unproofread scanNot analysed yet
COSMOGRAPHIAE Nilo, Aliique magni fluuii ferme omne; inundatione Africam foecundam, &vnâ cum inundatione pestem tollunt. Item in omnibus fermè sunt maiora animalia, &pleraque amphibia quae tam in terra quam in mari fluuiisque viuunt. scil. hic sunt Hippopotami siue equi marini, &fluuiales bouesque marini, crocodili. Item Tritones &Sirenes de quorum historia supra. Apud Garamantas etiam hodie fons est qui à Meridie ad mediam vsque noctem feruet, &à media nocte vsque ad meridiem frigidissimus est omnium omnino maximus lacus est ad montes lunae. Quoad terram, ita diuiditur generalissime, scil. in Aegyptum, in Aethiopiam Abyssinorum, in Aethiopiam inferiorem, in Nigritarum regna, in Barbariam, in Biledulgerid, id est numidiam, in Sadram desertum id est Libiam. Haec enim diuisio geralis &insignis Cosmographo sat facit. Aegyptus sola habuit olim 20. millia vrbium: Babylon sola tam vastae fuit amplitudinis, vt cum inimici vnam partem vrbis cepissent, ex altera parte tantum triduo post, id innotuerit, vt refert Aristoteles in Politic. Trium igitur dierum iter haec vrbs continebat. Vnica vrbs Thebarum centum habuit portas: centum aulas totidem principium, &ex singulis aulis centum &plures milites effundebantur.