# Opuscula varia 309

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, CAPVT XXI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/309
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/309

Hodie in regno Maroxi & vrbe est totius orbis maximum templum, vt refert Leo, quod vocatur templum A, liben Ioseph. Adhuc in Aegypto sunt Pyramides ingentis altitudinis & meritò inter miracula orbis. Nec enim in vniuerso orbe aliquod opus Architecturae simile est. Nec enim Panthaeon, seu Maria rotunda Romae comparari potest. Tota terra licet non sit inculta habet tamen deserta aliquando trium, aut quatuor dierum spatio. Et illic montes Arenacei exurgunt siue procellae arenatum à ventis excitatę praesertim verò in Isthmo inter mare rubrum & Meditetraneum de quibus supra pluribus. Ideóque vna omnium maximè habet animalia vene nata & monstra ob penuriam aquarum. Cum enim bestiae ad flumina conuenere temotissima variae speciei, inter se se commiscentur. Habet praeterea montes lunę altissimos, iii

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
