# Opuscula varia 312

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, COSMOGRAPHIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/312
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/312

Omnium Imperatorum Tamerlanes praestantissimus fuit, qui etiam Turcarum Imperatorem deuicit & in cauea ferrea inclusum circumduxit, Imperatrice seminuda instar vilissimae ancillulae inseruiente, & ad vilissima quaeuis abiectâ. Chinenses omnes totius orbis ingenio dicuntur superare. Et certè artes Typographicam, & tormentorum bellicorum multis ante seculis quàm Germani & Europei habuerunt. Totius orbis praestantissimum habent murum, scil. Sexcentarum leucarum inter crepidines montium, quo Tartaros ab impetu arcent. Qualis quantaque sit vtbs Quinsay, Regis Chinarum scil. 50. circiter leucarum in circuitu, ita ut 12. millia pontium habeat, suprà dictum est. India scil. Onentalis tam ferax auri & argenti est, vt antiqui crediderint solum Indiae esse aureum & argenteum. Ganges maximus ipsius fluuius est cuius latitudo minima qua nauigabilis est 4. Leucarum maxima vero latitudo est Leucarum 10. Campanel est vibs princeps in colle & 7. mutis est cincta insula sumatra maxima est. Deinde Iaua maior, ideôque dicitur compendium orbis ob diuitem rerum prouentum. In Persia quod notandum, Regio quaedam olim vocata Parisina & alia Kermania & vibs Suza quae idem est ac lilium.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
