# Opuscula varia 313

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, COSMOGRAPHIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/313
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/313

Praecipua autem iam vrbs Hispaan, ob magnitudinem Persis dicitur dimidia orbis pars. Turcarum regnum potentissimum estlicet inclinare incipiat: & notandum hic fuisse Gallo. Gręciam seu Galatiam; Item Ambianos, Tectosagas, hic etiam Ilium seu Troia vnde nobilissimę nationes dicuntur ortae. Hic fuit templum, Ephesię Dianae miraculum orbis quod Herostratus incendit, vt sibi immortale nomen m pareret. Hinc est mons Chymera & fabulae fecit locum: quia in summo nutriebantur Leones, in medio caprae, ad pedes dracones. Item hic est Taurus maximus & longissimus totius orbis mons, & Asiam induas fermè aequales partes secundum longitudinem diuidit. Hic est mare mortuum in Iudaea quod nullis ventis impellitur propter bitumen, & & alia miracula habet scil. quòd nullos pisces patiatur, quòd omnes tam periti quam imperiti supernatent. Hic scil. in Rhodo insula colossus Solis fuit 7. cubyGoogle bitos altus ex aere, ita ut minimus digitus maior esset nostris statuis. Tanta est longitudo regni Turcici, vt tribus mensibus possit nemo iter perficere licet singulis diebus 12.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
