Latin
CAPVT POSTREMVM
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 316
Unproofread scanNot analysed yet
Mirum est omnibus retrò saeculis nobis hanc partem fuisse igneratam quamuis Phoenices Carthaginenses multis ante sęculis eo scribantur nauigasse, &apud Platonem est de Insulà Athlantica ingenti Africae opposita. Item quondam Insulam vastissimam extra Gades terrę motu fuisse submersam, &diu mare fuisse illic innauigabile. Ex quibus colligitur Americam nomine Athlantico fuisse notam ante tempora Christi. Item colligitur multò fuisse ampliorem, &terrae motu plurima fuisse submersa eo scil. tempore quo mare Mediterraneum per Fretum Gaditanum erupit, &Isthmus inter mare Arabicum &Mediterraneum desertus fuit. Est alia pars orbis &fermè magnitudine Aequalis Europae, Asiae, Africae si terram Australem &Magellanicam comprehendamus. Anno Domini 1492. detecta fuit. Praedixerunt autem daemones illis diu ante hoc futurum. Nempè ventrem gentem barbatam vestitam, gladiis accinctam, quibus medium dissicaret hominem, idola terris allideret, &captiuos crudeliter mactatet. Et certè omnium gentium immanissima &maxime barbara, imò diabolica fuit Hispanorum crudelitas. Nam spatio 12.