# Opuscula varia 316

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, CAPVT POSTREMVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/316
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/316

Mirum est omnibus retrò saeculis nobis hanc partem fuisse igneratam quamuis Phoenices Carthaginenses multis ante sęculis eo scribantur nauigasse, & apud Platonem est de Insulà Athlantica ingenti Africae opposita. Item quondam Insulam vastissimam extra Gades terrę motu fuisse submersam, & diu mare fuisse illic innauigabile. Ex quibus colligitur Americam nomine Athlantico fuisse notam ante tempora Christi. Item colligitur multò fuisse ampliorem, & terrae motu plurima fuisse submersa eo scil. tempore quo mare Mediterraneum per Fretum Gaditanum erupit, & Isthmus inter mare Arabicum & Mediterraneum desertus fuit. Est alia pars orbis & fermè magnitudine Aequalis Europae, Asiae, Africae si terram Australem & Magellanicam comprehendamus. Anno Domini 1492. detecta fuit. Praedixerunt autem daemones illis diu ante hoc futurum. Nempè ventrem gentem barbatam vestitam, gladiis accinctam, quibus medium dissicaret hominem, idola terris allideret, & captiuos crudeliter mactatet. Et certè omnium gentium immanissima & maxime barbara, imò diabolica fuit Hispanorum crudelitas. Nam spatio 12.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
