# Opuscula varia 317

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, CAPVT POSTREMVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/317
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/317

annorum in Sola Hispania noua, vt vocant quinquagies centena millia hominum occiderunt, & vix 50. reliquerunt insemen tantum, vt ait Lipsius. Parisiis vix sunt septingenta millia hominum. Ipsi autem quinquagies centena millia hominum deleuerunt. Deinde vniuersam hanc latissimam terram perpetua seruitute damnarunt. In sanissima auaritia ducti, id est, omnes omninò per vniuersam Americam condemnarunt ad auri fodinas & argenti, praetextu scil. Religionis, quod nollent Christiani fieri. Sed rectissimè Ogerius Gusperchius in Epistolis Turcicis de Hispanis refert Religio inquit praetexitur, aurum quaeritur. Hispani tamen Coimpudentiam, dixerunt se filios esse Dei. Ideóque Americani omnes Deo male dixerunt, quod tam malos generasset filios. Alii igitur cum crederent eos esse immortales, pedibus elatis in torrentem immerserunt, & cum vidissent suffocari mortales esse viderunt. Alii cum de Regno coelorum audirent quęsiuerunt vtrum illic etiam essent Hispani? Asserentibus Sacerdotibus nostris, Americani responderunt se malle esse in inferno vbi non sint Hispani quàm in coelo vbi sint Hispani. Alii cum viderent ita inhaerere auro, crediderunt eos auro viuere: itaque vocatis ad prandium, aurum feruens & liquefactum nolentibus in stomachum infuderunt.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
