# Opuscula varia 318

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, CAPVT POSTREMVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/318
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/318

Alii crediderunt esse filios fulminis propter tormenta bellica illis antea inuisa. Alii esse monstra maris. Cùm autem plerique sint aut saltem fuerint Antropophagi, voluerunt deuorare Hispanos captos, sed postea à carnibus Hispanorum abstinuerunt proptereaquod nimis essent durae. Tres sunt potissimùm partes; vna Magellanica terraque Australis adhuc incognita, alia est America Meridionalis siue Peruuiana; alia est Septentrionalis siue Mexicana. Montes illic sunt perpetuo igne lucentes, & Vulcanii dicti. Vnus autem inter caeteros est, ad quem 15. leucis ascenditur. Putarunt stolidissimi hacvparte Hispani illic aurum coqui: ideò catenas ingentes ferreas construxerunt vase maximo aeneo apposito & demiserunt vt inde extraherent aurum, sed ignis statim omnia lique fecit Fluuii omnium maximi sunt Canada ingentibus praecipitiis & cataractis admirabilis Maragnon siue fluuius Amazonum, latus alicubi 60. leucas. Item Rio de la Plata seu argonteus instar Nili excrescens. Pane & vino carebant, fructibusque tantum, radicibus, & leguminibus vescebantur, & duplo maiores tulit America fructus postquàm nostrae arbores illic fuerunt plantatae. Habet autem legumen Maiz radices Tapinambosias, deinde Tabacum.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
