# Opuscula varia 319

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, CAPVT POSTREMVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/319
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/319

Debetur tabaco capuis ipsis Americanis: Item habent balsamum & & arborem quae ex foliis crescit. Non habent boues, equos, mulos, asinos, oues, capras, canes, mures: ideóque decem equites viginti millia hominum fugarunt, propter nouum equorum aspectum. Et scelestissimi Hispani nutriuerunt canes quos in nudos istos homines immiserant: putauerunt autem aliquid diuini inesse canibus, quòd notos ab ignotis discernere possent, ideóque vocauerunt Dominos canes. Inter animalia vnum est duplici ventre, & cum fugit foetum in posteriore ventre recondit. Item est auis pinguis rectà incedens.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
