# Opuscula varia 32

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, CAPVT PRIMVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/32

Testimonia sunt extra rem; Philosophi vero non tam quid de re dicatur, quam quid res sit consillerant. 4. Definitio & diuisio, praeterquam quod non sint, res simplices, in quouis praedicamento fiunt diuidendo genus in differentias, & species: & colligendo genus & differentiam, definitio fiet. 5. Dissentanea & comparata nomine relatorum continentur. 6. Subiecta nihil aliud sunt quam substantiae in quibus accidentia reperiuntur. Facta, nihil aliud sunt quam actio & passio. 8. Adiuncta, nihil aliud sunt quam caetera accidentia, scil. quantitas, vbi, quando, situm, & habere. 9. Aristoteles causas internas docet dum genus & differentiam materiam & formam cuiusquam rei docet.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
