# Opuscula varia 320

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, CAPVT POSTREMVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/320
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/320

Animalia autem eo venerunt quia sine dubio America alicubi cum cęteris partibus terrae continens est. Hic plerique fuerunt Anthropophagi praesertim verò castratos & saginatos puerulos deuorabant &c. mulieribus parcentes iunioribus propter foetum, vetulis propter seruitia. Hic etiam est Gens Patagonum gigantea, ubi minimus ipsorum esset maximus apud nos. Literas nullas habuerunt, sed vel picturas tantum vel lapillos, vel varii generis & coloris funiculos, quibus gesta memorabant. Et haec de Cosmographia Excipiebani Antonius de Rochine & Antonius Morand affines Donomarenses. 1629.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
