# Opuscula varia 325

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, DIALECTICA VETERVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/325
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/325

Et tamen hoc omne vnius Dialectici vnicum munus est: sed heu à sophistico hoc saeculo, & quod dolendum à pulcerrima Academiarum Parisina, hoc quidquid negotii est, despicatui habetur. Ergo tres dominos artium heroas imitatus, conabor, quod vsu experientiaque, lectione, & meditatione sum assequutus, cùm literaria Iuuentute communicare. Si ex lectissimis Professoribus aliquis est, qui doctius, meliusque norit, prodat, & prodeat. Mihi hac in re supremus finis est profectus Iuuentutis. αθλ ὰ αστ τα αθοατα· σσθ τ στα σθ CAPVT I. An discendum, & quid, & quomodo Pueris & Adolescentibus. Ihil esse discendum sic probatur. discere primo, non est iucundum quia laboriosissimum. Secundò non est vtile, quia maximae fiunt expensae, lucrum verò & quaestus exiguus & incertus, cum caupones paucioribus diebus ditiores quàm tota vita literati fiant: Imò exliberalibus artibus ditescere, illiberale est; auarum; & abusus. Praetereadiscere est vana curiositas & superbos efficit.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
