# Opuscula varia 328

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, DIALECTICA VETERVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/328
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/328

Hi enim sunt vicini nostri, quibus cùm necessario vinendum est, mittatur inquam, ad amicum filius, à quo amico ad te filius ipsius transmittatur, hic tibi loco filii educabitur, & filius tuus apud amicum, liberorum loco erit. Sic absque sumptu, duobus aut tribus annis filius exteram linguam discet: quo facto, decimo aetatis anno, in aliam regionem simili eruditione proficiscatur. Sic paucis annis absque sumptu & labore, plurimas noscet linguas. Pręceptum tertium, hominis & praesertim Philosophi intellectus est fabularum rerumque admirandarum amans: nihil autem magis iucundum puerulis accidere potest quàm fabulae: ideò à 3 aetatis anno non aniles fabulae sed Hesiodicae & Homericae, familiari in colloquio seu ludo, seu ioco, serióque à pędagogo referantur: sic vniuersarum absque negotio. fabularum vno alteroque anno puer erit perquam maximè gnarus.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
