# Opuscula varia 33

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, CAPVT PRIMVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/33

CAPVT II. Campanella Coelum & Elemenia astruens sentire & esse animalia, excutitur. Ristoteles animalia tantum senAtire docet. Inter alias rationes haec est, laetitia & tristitia, quae perpetui sunt sensuum comites: Laetitia certò colligitur ex dilatatione spirituum, dolor ex contractione eorumdem. Campanella 1. de sensu rerum, coelum & elementa sentire docet, & in mundo esse caetera animalia velut vermes intra ventrem corporis humani. probat. Nemo dat quod non habet, siue conueniens fit à conuenienti, siue simile à simili ex 7. Metaph. & constat quia frigus nunquam calorem producit &c.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
