# Opuscula varia 330

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, DIALECTICA VETERVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/330
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/330

Praeceptum 6. hodie tamen Romana & Graeca historia docetur, Gallica nostra negligitur, itaque studiis Grammaticis perfectis, vnum annum historiae Gallicae impendamus: Quorsum enim tot nugę, & tot annos docentur in Epigrammatibus aliisque carminibus in chreiis, aliisque rebus postea nulli vsui futuris? melius ergo lococlassis humanitatis aut secundae, classis historiarum instituetur: sic enim & nostra facinora, leges, consuetudines, exacte discemus. Pręceptum septimum, omnes auctores quos à puero huc usque memorię mandauimus retinere possumus: in scholis igitur quotidie paucissimi versus doceantur, sed ediscantur exactissime. Deinde eo ordine repetantur quem praescripsi pręcepto quinto: Cerre absoluto studiorum cursu nemo est, quisingulis mensibus: non habeat vnum diem repetendo auctori quem vto anno didicit, alio mense alium diem insumat repetendo auctori quem alio anno didicit, & sic deinceps. Praeceptum octauum, quod in prima classe plures annos eloquentiae Latinae aut Graecae dant operam.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
