# Opuscula varia 331

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, DIALECTICA VETERVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/331
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/331

Postea duo aut plures annos in Philosophia se occupant discipuli tot tamen diebus à scholarum exercitatione vacuis malè faciunt, sed inter Rethoricam & Philosophiam nostram studium Mathematicum interiiciendum est, vbi Arithmetica cum calcutoria: Geometria cum mechanica, Item Cosmo. Geo. Choro. Topographia doceatur, & certè antiquitus nemo ad Philosophiam admittebatur Mathematicarum ignarus, & quia Platonis ac Aristotelis scripta plena sunt demonstrationibus Mathematicis, hinc est quod pauci ex eorum lectione speratum consequantur fructum. Arithmetica autem non rectè docetur, quasi verò semper opus sit calamo, vt per notas Arithmeticas zifras, quae sunt nouitium Arabum inuentum numerare tantum oporteat. Sed vel per calculos, vel per virgulas vel quod nemini forte notum, per digitos extempore: in negotiis omnibus vsus ArithmeEr iut no ticae est mirabilis. Sed mechanicarum vsus in aedificiis, & in bello maximus est: Chartas autem & geographicas tabulas, non tam pacis quam belli studium requirit. Pueros autem Mathematicis aptissimos quinescit; ingeniorum naturam nescit.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
