# Opuscula varia 333

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, DIALECTICA VETERVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/333
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/333

Hoc vnum nobis obiiciunt literarum hostes, quod literae, animos molles, effeminatos, & imbecilles, faciant, nec absque re. Ideò enim Hannibal Professorem debelli duce loquentem irrisit: Ergo vna cum literis, armorum exercitium, seuGymnasticae studium, coniungendum: vt corpus exercitiis, sicut animus literis, firmetur. Hac de causa Spartani & Graecos, & Barbaros vicerunt, quia laboribus & exercitiis bellicis fuerant assueti, Carolus Magnus solitus erat dicere gladium & literas esse comites. Praeceptum duodecimum, cum escholis redimus, post tot annos insumptos, rei publicae administrandae & familiae sumus ineptissimi: Ideóque irtidemur. huic - ε7ττ rei remedium est, vt non tantum paucula praecepta de Philosophia morali, Sed oeconomiam & politicam publicè doceamus. & saltem imitemur antiquos & fortissimos Romanorum ante Papirium & Venetos iam prudentissimos: Illi enim sic tracta uerant coram pueris de rebus seriis: & experientia constat Venetorum adolescentes in Repub. administranda Gallis licet viris aliisque nationibus praestantiores esse.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
