# Opuscula varia 335

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, CAPVT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/335
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/335

Facile enim cuiuis est periodum quam incepit & didicit persequi, sed non ita facile est ad aliam materiam aut periodum in longa oratione transire. Ergo sume tibi versus aliquos aut orationem notissimam vulgo versus Virgill. Arma virumque cano &c. vel aliquem Psalmum notissimum, aut Orationem Dominicam Pater nosier & Iam igitur prima periodus incipiat à primo vocabulo vulgo Pater, secunda periodus à vocabulo 2. noster, tertia à vocabulo qui es, quarta à voce in coelis, & sic deinceps. Oportet autem tales voces materiae de qua dicturus es applicare. v. g. sit loquendum de Aristotele, ita fieri potest. Pater omnis sapientiae humanę & diuinę, meritissimo iure censendus est Aristoteles. Noster orbis nostraque monumenta nostrique auctores huius rei & veritatis amplum vbique dant testimonium, & referre facile foret. Qui es inter Gręcoseloquentissimus aestimatus Demosthenes, Isocrates & tu Marce Tulli disertissimus, an non vbique id faτὰ ἀπ temini &c.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
