# Opuscula varia 339

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, CAPVT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/339
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/339

sint retinenda haec 5. primum Iustitia, imaginabuntur puellam clausis oculis & manibus truncatam. secundum sit culex, imaginabuntur ingentem culicum aceruum. Tertium sit discipulus, imaginabuntur nudas a praeceptore nates verberibus excipi, &c. certum est hoc praeceptum vtilissimum esse in numero imperatorum, regum, pontificum, regnorum, ordine retinendo, ob quam causam admirabilis habitus fuit ante paucos annos in publicis concionibus religiosus pater Humblot minimus. Praeceptum quintum pro locis (quo praecepto Italis admirabilis habitus ob memoriam concionator Paligarola) constitui debet Alphabetum aut vrbium, puerorum, aut virorum, aut puellarum, hut artificum. Sed quale constituas alphabetum homines illi tibi debent esse notissimi (nec alia ars est Aduocati illius Alari quem parisiis tanti fecerunt) Sed pro quauis litera ordine vocalium debent esse quinque vocabula. Sicut enim docentur pueri hoc modo ba, be, bi, bo, bu. Ita in litera 25. collocabunt haec 5. vocabula nota Barbara, Benedictus, Binetus, Bocardus &c.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
