# Opuscula varia 340

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, CAPVT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/340
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/340

Ideoque centum & decem erunt loci si proquauis littera latina ponantur quinque vocabula. Haec res vtilissima est pro rebus & materiis perpetuo retinendis minimum vt cuicunque vocabulo siue homini noto committas rem quam adiscere cupis habita aliqua similitudine v. g. Barbaro committas iustitiam quia barbari non sunt iusti. Benedicto committas vig. scientiam quia nemobene dicet nisi sit sciens. Praeceptum sextum, oportet pro locis sumerre partes corporis proportione & similitudine obseruata rerum cum partibus corporis v. g. concionator primum punctum vt vocant in capillis. Secundum in fronte. tertium in oculis &c. collocabit v. g. primum punctum sit de virginitate, certe est aliqua proportio cum capillis venustis. Secundum verecundia est aliqua proportio cum fronte. Praeceptum septimum, oportet materiam partibus corporis ita applicare vt secundum ordinem alphabeticum partium corporis omnia redigantur. literae igitur partium corporis significantur vocabulis partium corporis. Hoc modo Auris, Brachium, Capilli, Dentes, Epar, Frons, Genae, Humeri, Intestina, Lingua, Manus, Nasus. Oculi, Pedes, Caput, Rachis Sura, Tibia, Vngues &c.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
