# Opuscula varia 341

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, CAPVT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/341
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/341

Ergo de quacunque re loquendum sit: fac vt à qua litera incipit, locum habeas pro memoria eam partem corporis qua à simili litera incipit. & vt facilius retineas, inuenias aliquam similitudinem inter materiam illam & partem v. g. sit de coelo loquendum, locus erit recordationis capilli quia coelum ab eadem litera incipit: sit de virtute loquendum, locus recordationis erit vnguis: iam autem facile propter aliquam similitudinem partium & rerum quas tractaturus es inuenire licet. ed by C

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
