# Opuscula varia 342

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, CAPVT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/342
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/342

CAPVT III. De Artibus & Scientiis Contrahendis. Tilissimum praedeptum proposuit Hyppocrates, Ars inquit longa, vita breuis, ergo oporteret omnes studere vitae producendae & artibus contrahendis vt sic aliquo modo vita nostra & Artes aequarentur. iamuero nullus est qui possit constitutos à Deo vitę terminos vel momentum producere: studendum ergo est artibus & tam prolixis praeceptis coarctandis. Et tamen & hac & veterum aetate omnes student amplificationi artium longis commentariis, magnis quaestionibus, nouisque difficultatibus: imo quod dolendum est, noui illi scriptores aut potius excriptores tantum transcribunt & innumeras (vt ingentia videaniur edidisse volumina) ineptias adiungunt. Sic autem remedium adhiberi potest. Praeceptum primum, oportet artem ad sua Principia reuocare, cuiuis enim Arti & Scientiae sua sunt principia, tanquam radices. & certe vt radices paucae, innumeri autem rami & fructus, ita pauca sunt principia artium, innumerabiles autem conclusiones quas ediscere nimis longum est. sed qui principia nouit facile per discursum conclusiones habebit: Principia autem sunt haec. primum est subiectum. Secundum est causae & principia subiecti. Tertium sunt species & partes subiecti.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
