# Opuscula varia 343

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, CAPVT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/343
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/343

De his principiis primo oportet diuisionem noscere, secundo definitionem partium diuisarum, tertio axiomata seu principia generatia seu hypotheses, quę omnia in paruo sunt numero exemplum proponam de Physica: subiectum Physicae est corpus mobile. Corpus habet has species: vel est simplex vt coeli & elementa: vel est mixtum, & si non sit viuens, est meteorum vel minerale. Si sit viuens, est vel planta, vel brutum, vel animal. corporis principia & causae perdiuisionem sunt priuatio, materia, & forma, finis. efficiens. Iam de istis omnibus oportet difinitionem nouisse: tandem sunt pauca axiomata generalia, vt natura nihil facit frustra: naturà facit optimum, quod potest. praePraeceptum 2. oportet tantum stantiores & probabiliores auctorum, opiniones persequi. Stultum enim foret omnia persequi quae omnes de aliqua re dixerunt. Praeceptum tertium, non oportet circa facilia esse occupatum, quia Ars & virtus circa ardua occupantur. Praeceptum quartum non oportet aliena immiscere. Hinc si ex logica auferas quaestiones meta physicas, dimidiato tempore facilus docebitur logica.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
