# Opuscula varia 344

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, CAPVT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/344
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/344

Praeceptum quintum, quod omnino vtilissimum est sumatur is auctor qui primus aut princeps de illa Arte scripsit, v. g. Aristoteles de Philosophia: iam ordine temporum quo vixerunt illi qui de Philosophia scripserunt fegantur. Et siquid noui dicant notetur. Si vero tantum repetant quae priores dixerunt, praetermittatur. Sed hoc operosum est & non nisi rege dignum opus: sed tantum hoc modo vno libro vniuersa haberemus quae de aliqua Arte scripta sunt, & nemo auderet aliquid scribere nisi nouum & veteribus indictum.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
