# Opuscula varia 345

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, CAPVT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/345
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/345

Praeceptum sextum diligentissime notandum contra academiarum & professorum hostes si enim accusant a nobis ea doceri longissimo tempore, quae paucis diebus aut mensibus aeque benè doceri possent. Itaque est quadruplex methodus docendi, vna per diuisionem & Analysim atque adeo compositionem quia diuidendo semper componimus, resoluendo autem non componimus. Alia est per definitionem, & per axiomata eorum quędiuisimus & resoluimus. Tertia per conclusiones pręcipuas illatas de diuisione, definitione, & axiomatibus! Quarta est vt omnia penitus quę de obiecto scientiae aut artis dici possunt discantur. per primam methodum, logica doceri potest 2. horis: per secundam, non potest doceri nisi 10. diebus. Per tertiam, non potest doceri nisi 2. mensibus. Per quartam, non nisi vno anno v. g. prima methodus v. g. de vniuersalibus haec est: vniuersale diuiditur in quinque species genus, speciem, differentiam, proprium & accidens, vniuersale resoluitur in secundas partes, scilicet in primam intentionem, & in secundam intentionem. Secunda methodus est, vt omnium istorum definitiones tradamus & axiomata. Tertia methodus est, vt quęstiones quas hodie in scholis tractare solent doceamus. Quarta est vt omnia quae de vniuersalibus quaeri possunt sciamus. prima methodus non requirit quartam horę partem; secunda met hodus requirit duas horas: tertia methodus 15. dies: quarta methodus duos menses: quod ideo notandum est, quod plures Academiarum, publicum morem improbent, sed male. στ κταθα θ αθα θαταὲ αθατο αθογθα σὲ

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
