Latin
CAPVT IV
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 346
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT IV. Qua ratione ex tempore de hominis moribus iudicare possis, de quouis termino Syllogismos in quatuor figuris efficere, de quouis termino oratione continua disserere. Raeceptum primum de iudicio ferendo ideo non est negligendum, quòd saepè nobis cum hominibus ignotis conuersandum sit, vt saltem ex his notis praecauere possimus. consistit in sequentibus. Si quis te accedat, omnia circumspiciat, huc illucque oculos circumferat, is est curiesus, nec res suas benetractat, quia pluribus intentus est.