# Opuscula varia 35

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, CAPVT PRIMVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/35
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/35

Simile fit a simili: eiusdem naturae nego, sed vel aequiuocè, vel intentionaliter concedo: vt homo generat in speculo similem hominem, non in natura, sed secundum esse representatiuum: sic quantitas licet non generet aliam quantitatem, generat tamen intentionalem in speculo. 6. Ex Aristotele 7. Metaph. textu 28. generans tale est, quale quod generatur. Concedo in naturali generatione, & nunquam cessatura, vt cum equus generat equum: in generatione praeter naturam nego, vt cum ex asino fit mulus, nihilominus etiam hic est similitudo, nam iumentum generatiumentum. 7. Conueniens fit à conuenienti: id est non quodlibet fit ex quolibet: non tamen necesse est, vt omnibus modis sint similia. δ. Generans est simile actu, id est, quemadmodum generatum est actu, ita quod generat actu & realiter, est. Falsum est in qualitatibus, licet enim calor generet calorem, attamen quaedam qualitates occultae non oriuntur exqualitatibus primis, sed ex forma mixtionis. 10. Materia tantum abest, vt debeat esse similis in specie, vt etiam requiratur dispositio diuersa in re generanda. 11.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
