# Opuscula varia 351

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, CAPVT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/351
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/351

quaenam sit periodus Taciti, quae mea hocmodo: struebat iam fortuna in diuersa terrarum parteinitia imperio. Iam alia periodus est, parabat iam fama in plerisque regionum locis principia gloriae. Iudicet aliquis quae mea sit, quae Taciti periodus. Alterum exemplum, mi discipule, nullae vsquam literae tuis aut breuiores aut meliores fuerunt. Alia methodus, mi amice, nulla vnquam epistola aut gratior aut grauior fuit. Nemo est qui iudicare possit quę mea sit, quae Lipsii periodus. In versibus idem fieri potest v. g. Arma virumque cano Troiae qui primus ab oris, Italiam fato profugus. De Diuo Michaele sic aliquis canat, Bella, ducemque cano coeli qui primus ab aula, Luciferum bello victor, &c. & quod Virgilius ait, Multum ille & terris iactatus & alto, Ego de Aristotele dicam, Longe ille & terras emensus & astra. Imitatio Dialectica Rhetori etiam facilis est, scilicet vt videamus à quo loco Auctor argumenterur nos ab eodem argumentabimur in diuersa materra. Praeceptum secundum de Analysi, siue de resolutione librorum per quam ea quae auctor 100. paginis scripsit in 10.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
