# Opuscula varia 354

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, CAPVT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/354
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/354

Primus est liber admirabilium, alius liber est antiquitatum, siuerituum, tertius liber est morum, & rerum publicarum. In libro admirandorum exordine tituli sunt scribendi, quo ordine ego admiranda Galliarum libro edito inscripsi Primus ergo titulus, seu caput de religione secundum de hominibus, tertium, de animalibus, quartum de plantis. Quintum de terris, & aquis, aliisque rebus non viuentibus. Sextum de artificibus. Septimum de Regibus, regnis, &c. In quo postremo tres sunt tituli, potentia nimirum, opes, & opera. Nihil autem hîc adnotandum quod non tibi, aut aliis admirabile videatur.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
