# Opuscula varia 357

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, CAPVT VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/357
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/357

CAPVT VII. Praedicamentorum vsus, vel in disserendo, vel in locis communibus, vel in scribendis libris. CErtum est in vniuersa Dialecticam Cnihil esse vtilius ad discurrendum, ad exscribendum in locos communes, ad componendos libros ipsis Categoriis. Tantum hoc praerequiritur, vt aliquis noscat in quo praedicamento res aliqua sit, ideoque vt ipsius genus, & species noscat, v. g. virtus est in rraedicamen; to qualitatis, ipsius species sunt prudentia, Iustitia, &c. Secundò praerequiritur vt aliquis ex compendio Logicopraeci puas species hoc modo, noscat. In Substantia sunt species, Deus, Angeli, Coeli, elementa, meteora, & mineralia, plantae, animalia, & homo. In Quantitate est magnitudo rerum, siue, siue secundum longitudinem, siue profunditatem, siue secundum tempus & durationem, item omnis rerum multitudo. In Qualitate continentur rerum dispositiones, virtutes & vitia, atque adeo facultates naturales rerum, Item obecta, sensuum, vt color, odor, sapor, &c. Item passiones animi, & tandem variaererum figurę, & formae. In Relatione sunt omnes comparationes, similitudines, dissimilitudines, paritates, &c. In Actione & Passione sunt omnia consilia, omnia dicta & facta. In Quando reperitur quando res sit, quando generetur, moriatur, & quando sit.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
