Latin
CAPVT PRIMVM
Janus Caecilius Frey, Opuscula varia 36
Unproofread scanNot analysed yet
Vel est simile in indiuiduo, vel specie, vel genere: si duo priora dicat Campanella, ergo elementa sunt asini: si posterius nihil ad rem est. Probat autem res omnes sentire: sentire nihil aliud est quam pati, vt cum sentio frigus, fio frigidus Atqui (inquit) res omnes hoc modo possunt pati: ergo omnia sentiunt: &tamen postea idem ait, nos multa pati quae non sentimus, vt dormientes, pulicum morsus; ergo sibi contradicit: Deinde ait ad omnem sensum requiri discursum, &tamen postea ait plantis denegari discursum: quomodo ergo sentiunt: vera igitur est sententia Aristotelis, animalia tantum sentire.