# Opuscula varia 36

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia, CAPVT PRIMVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/36
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/janus-caecilius-frey/opuscula-varia/36

Vel est simile in indiuiduo, vel specie, vel genere: si duo priora dicat Campanella, ergo elementa sunt asini: si posterius nihil ad rem est. Probat autem res omnes sentire: sentire nihil aliud est quam pati, vt cum sentio frigus, fio frigidus Atqui (inquit) res omnes hoc modo possunt pati: ergo omnia sentiunt: & tamen postea idem ait, nos multa pati quae non sentimus, vt dormientes, pulicum morsus; ergo sibi contradicit: Deinde ait ad omnem sensum requiri discursum, & tamen postea ait plantis denegari discursum: quomodo ergo sentiunt: vera igitur est sententia Aristotelis, animalia tantum sentire.

---

Janus Caecilius Frey, Opuscula varia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Opuscula_varia.
